LIBICI, s. LEBECII vel LIBUI

LIBICI, s. LEBECII vel LIBUI
LIBICI, s. LEBECII vel LIBUI
pop. Galliae in Italiam transgressi, memorantur Liv. l. 5. c. 35. Alia subinde manus
Caenomanorum, Elitovio Duce, vestigia priorum sequuta, eodem saltu, favente Belloveso, quum transcendisset Alpes, ubi nunc Verona ac Brixia urbes sunt, (locos tenuêre. Libui) considunt, et post hos Salassi praeter antiquam gentem Laevos Ligures incolentes citra Ticinum amnem, Pennino deinde Poii Lingonesque transgressi etc. Nempe, Laevi Ligures, antiqua in illo tractu gens, tenuêrunt locum suum pristinum, et ad horum latus, versus Ticinum amnem, demisêrunt se ab Alpibus Libici pertinentes usque ad Ticinum, quum alteram eius ripam possiderent Insubres, ut sic citra id flumen manserint. Super utrosque Salassi consedêrunt, versus montana Alpium, ut idem docet l. 21. c. 38. Vie de his Liguribus Lebuis; aliquam multa, apud Iac. Gronov. Virum celeberrimum tam latinis quam graecis literis Consummatissimum Dissert. Ep. ad Doctissimum Laur. Gronov. patruum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”